monumenta.ch > Hieronymus > uwbM.p.th.f.68.320 > sectio 38 > bnf10439.192 v > 23 > bnf10439.191 r > sectio 9 > 26 > Ieremias, 3 > 38 > ANASTASIUS XLVIII. > sectio 40 > sectio 11 > XXXVIII. BOIONI V̅ · S̅ · THEODERICUS REX. (a. 507|511) > csg48.206 > 3 > sectio 13 > sectio 18 > sectio 2 > sectio 24 > bsbClm6224.180 > tblHarleyMS1775.16r > Psalmi, 44 > sectio 5 > sectio > XV. FESTO V̅· T̅· ATQUE PATRICIO THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 32 > 4 > 37 > sectio 40 > sectio 21 > sectio 10 > bsbClm6224.5 > sectio 21 > sectio 8 > csg48.21 > csg42.114 > sectio 12 > 10 > 4 > 20
Cassiodorus, Historia Eccl., 9, XIX.Quomodo Theodosius examinatione facta haereticorum omnes expulerit et foverit solos orthodoxos. <<<     >>> XXI.Quomodo Iustina Ambrosium fuerit persecuta, et de Gratiani nece et invasione Maximi.

Cassiodorus, 9, CAPUT XX.De schismate facto inter Orientales et Aegyptios propter Flavianum Antiochenum.

1 Sed neque ni qui tuebantur fidem Nicaeni concili penitus a tristitia fuerunt extranei. Nam Antiocheni eos qui in concilio praesentes fuerant declinabant; Aegyptii, et Arabes, et Cyprii, Flavianum ab Antiochia expellendum esse dicebant. Palaestini vero, et Phoenices, atque Syri, pro Flaviano laborabant. Quarum rerum terminum proprio loco narrabimus. Eo siquidem tempore quo Constantinopoli de synodis [ms. Lyr., et ed. V., haec synodus] agebatur, talia circa Hesperiam provenerunt.
2 Maximus de Britannorum partibus contra Romanorum surrexit imperium, et laboranti Gratiano contra Alamannos intulit bellum. In Italia vero, puero satis existente Valentiniano, rerum curam Probus exconsul atque praefectus habebat. Iustina vero Valentiniani mater, cum esset Ariana, vivo quidem marito laedere non praevaluit orthodoxos; eo mortuo, et filio valde iuvenculo, Mediolanum veniens, Ambrosio episcopo erat infesta, ita ut eum destinari iuberet exsilio. [SOCRATES, lib. V, cap. 10 et 11, p. 269.]
3 Cumque de Ecclesia iuberetur exire Ambrosius, ait: Ego sponte hoc non ago, ne lupis ovium septa videar contradere, aut blasphemantibus Deum: hic si placet occide, hoc loco mortem prona suscipio voluntate. [THEODORETUS, lib. V, cap. 13, p. 217.]
4 Cumque populus, singulariter diligens Ambrosium, resultaret, et trahentibus eum ad exsilium valde resisteret, potius indignata Iustina vocavit Benivolum tunc quaestorem, iubens ut velociter proponeret legem quae fidem prolatam Arimino confirmaret. Cumque ille hoc agere declinaret, erat enim orthodoxus, maioribus eum cingulis invitabat.
5 Benivolus autem discingens se, balteum ante pedes Augustae proiecit: dicens neque illum honorem, neque maiorem velle se pro impietatis habere mercede. Cumque ille hoc facere omnimodis refutasset, inventi sunt alii quinequitiae iussionibus ministrarent. [SOZOMEN., lib. VII, cap. 13, p. 720.]
Cassiodorus HOME

bav824.262 bnf1603.183

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik